Inizio > Pubblicazioni > BELLUCO Giovedì 21 novembre 2024

Informazione sulla pubblicazione:
Recensione: MARTI BONET JOSÉ, Roma y las iglesias particulares en la concesión del palio a los Obispos y Arzobispos de occidente

 
 
 
Foto BELLUCO IOSEPHUS , Recensione: MARTI BONET JOSÉ, Roma y las iglesias particulares en la concesión del palio a los Obispos y Arzobispos de occidente , in Antonianum, 54/2-3 (1979) p. 538-540 .

Pallium, quod iuxta vigentem legislationem canonicam « significat potestatem archiepiscopalem » seu metropolitanam (can. 275 et Paulus VI, M.P. Inter eximia, 11 maii 1978 in AAS 70, 1978, 441 s.) ac inde a Decretalibus pontificalis officii plenitudinem cum archiepiscopalis nomi-nis appellatione conferre dicitur (e. 3, X, 1, 8; Pontif. Rom. I, ed. 1962, De Palio, p. 92), tanquam honoris et pò testa tis insigne a s. IV et deinceps in Ecclesia adhibitum est. Eiusdem concessio, quae a Romano Pontifice fiebat ab ineunte s. V, praeter iura peculiaria et diversa, iuxta quandam evolutionem, secumferebat quoque vinculum communionis et subiectionis erga Romanam Cathedram; sicque paulatim factum est un metropolitana organizatio, quae iam pridem independeter gerebatur, Romani Pontificis auctoritati subiiceretur, ac iura metropolitana ab eodem Pontifice palili concessione et impositione, praemissis fidei professione vel obedientiae iureiurando, communicarentur.

Illius historicae evolutionis investigalo, a s. VI usque ad annum 1143, ab auctore praebetur in opere, quod apparet dissertatio ad lauream in historia ecclesiastica consequendam exarata.

Auctoris propositum, quod studiis de re antea in lucem editis (prae-sertim K. B. Von Hacke, Die Patliumverleihungen bis 1143, Marburg 1898) nonnimì facilius reddebatur, huc intendebat ut una cum concessionis evolutione relationem illustraret inter insignia et munus metropolitanum vigentem, conditiones ad concessionem requisitas ac iura metropolitana peculiari ter proferens.

Undecim capi tuia, in quibus res tractantur, praemisso brevi prologo (pp. XIII-XV) adiectoque epilogo (pp. 233-241) ad instar conclusionis, ordinem chronologicum sequuntur ac facta et documenta praebent iuxta provincias ecclesiasticas et regiones distincta.

Methodus analytica ab auctore adhibita id efficit ut totius evolutionis documenta piene ob oculos habeantur et copiosis historicis notitiis locu-pletentur. Ita ecclesiarum, quibus pallii honor defertur, vicissitudines opportune revocantur et illustrantur. Ita praesertim eruitur pallium, quod initio tanquam insigne honoris iis datum est qui apostolica legatione vel administratione vel vicariata fungebantur aut alia ratione cum Ro­mano Pontifice devincti erant, postea factum esse signum dignitatis metropolitanae, quae confirmabatur vel conferebatur a Summo Pontifice, vel denique ab eodem erigebatur, collatis simul iuribus suffraganeos ordi­nandi, synodos convocandi ac iis praesidendi, etc. Profecto analytica expositio valde bona dicenda est.

Verum in eiusmodi investigationibus, praeter partem analyticam, pars etiam necessaria est in qua praebeatur synthesis ad laboris fructum proprie colligendum. Equidem dissertationis auctor id dare persentiebat, nam indolem totius studii analyticam in prologo praenuntians, excusatio-nis instar adicit: « pero no olvidamos la vertiente de sintesis, presentando conclusiones concisas al final de cada capitulo o parte y en el epilogo » (p. XIV). Breves conclusiones, de quibus in prologo sermo est, inveniuntur dumtaxat post capitala I, II, Vili (prò VII et VIII) et XI (prò IX-XI), desunt vero prò capitulis III-VI, quae fere centum paginas occupant (33-123); eae tamen, sicut et quae dantur in epilogo, partem syntheticam minime supplere valent. Dolendum itaque est quod materia tam abundans tamque momentosa synthetice elaborata non exsistat, ne breviore quidem sermone, atque rerum historicus processus ab ipso lectore componi debeat ex elementis hic illic dispersis. Quamobrem, uti patet, dissertationis me­ri tum aliquatenus extenuari contingi t.

Quoad indices, qui in eiusmodi operibus perquam utiles agnoscuntur, auctor in prologo (pp. XIV-XV) ait: « Al final del estudio queriamos ofrecer varios indices... pero por razones perentorias solo presentamos un indice de privilegios... »; sed nec privilegiorum index invenitur ac solummodo datur index generalis.

Tandem animadvertimus plura haberi menda typographica, praesertim ad nomina quod attinet. Ita Lappenberg scribitur pariter Leppenberg (p. 95), Levison fit aliquando Levinson (p. 75), Marburg fit Marburgo (p. XXII), Muhlbacher fere semper scribitur Muhlbacher (pp. 93, 98, 104, 108, 110); prò Utrecht datur etiam Utrech (p. 67), etc. Sed et sermonis textus aliquando fit ob errores imprevius; ita nota 1 pag. 57 ubi inveniuntur lineae permixtae, et praesertim, citatio ex Chrodegangi epitaphio (p. 83) quae sic sonat: «Ro-mulida se sede sibi data pallia sancta extulit, cucusque patrum extulit ille pater », dum I. Duchesne, Le Liber Pontificalìs, 461, n. 63 quem refert auc­tor, et Patrologia Latina, ex qua textus desumi tur, aliique recitant: « Ro-mulida de sede sibi data pallia sancta extulit, huncque patrum extulit ille pater ».

Verum vix dicere oportet animadversiones eum dumtaxat in finem factas esse ut altera operis editio, quam sincere praestolamur (quamque prodituram esse conicimus, nam quae prostat dicitur « Primera edición », p. IV), omnibus numeris absoluta fiat sive sub aspectu formali sive sub aspectu materiali, prout et rei momentum et inventa materia expostulare videntur.



 
 
 
 
 
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Questa pagina è anche attiva qui
Webmaster