Inizio > Rivista Antonianum > Articoli > Weijenborg Domenica 24 novembre 2024
 

Rivista Antonianum
Informazione sulla pubblicazione

 
 
 
 
Foto Weijenborg Reinhold , Recensione: DONALD F. WINSLOW, The Dynamics of Salvation: A Study in Gregory of Nazianzus, in Antonianum, 58/1 (1983) p. 159-160 .

Haec dissertatio, quae anno 1966 in Universiatate Harvard ad doctoratum in scientia theologica obtinendum praesentata est, nunc ampliori coetui legentium adaptata est. Ipsa agit de soteriologia Nazianzeni, specialiter de eius  doctrina  theoseos  seu  deificationis.  In  primo  capitulo (p. 1-21)  ci. A. biographiam  Nazianzeni   delineat,  in  secundo   (p.  23-43) statuit « basim fundamentalem cogitationis gregorianae fuisse soteriologicam» (p. 40), in tertio (p. 45-71) refert Gregorium docuisse quod Deus successive creaverit mundos spiritualem, materialem et mixtum et quod homines per peccatum Adami in mortern et pondus carnis et peccata lapsi per gratiam deificentur. In capitulo quarto (p. 73-97) explicat vitam deificatam fidelium per condescensionem Dei, exanitionem hominis et recapitulationem Adami, in quinto  (p. 99-119)  per deletionem peccati cruce Christi causatam  et  per medicationem  continuam  infirmitatis   moralis, in sexto (p. 121-145) per communicationem Spiritus praesertim in baptismo datam, in septimo (p. 147-170) per vitam asceticam et philosophicam gratia assumptam atque suffultam. In capitulo octavo, quod est ultimum (p. 171-199), ci. A.  explicat  vocem  deificationis  per  Theophilum  Antiochenum,  Irenaeum  Lugdunensem,   Clementem   Alexandrinum,   Origenem et Athanasium pervenisse ad Gregorium, qui hac voce describeret relationem nostram cum Deo non  staticam,  sed  dynamicam,  incrementum huius relationis, filiationem divinam a Christo derivatam, sed adoptivam, quae tam paradisum restauret quam ad caelum praeparet. Secundum ci. A. (p. 193-198) conceptus deificationis apud Nazianzenum est metaphora quaedam generalis, quae comprehendit metaphoras speciales:   spatialem, qua res superiores ab inferioribus distinguuntur, visualem, qua luminosa a tenebrosis separantur, epistemologicam, qua incrementum cognitionis Dei suggeritur, ethicam qua actus in propria persona vel in aliis termi-nantes praescribuntur, unitivam qua unio Dei et nomini s ut semper cre-scens praesentatur, socialem qua bonitas Dei ad omnes sese extendens exprimitur.

CI. A. iudicat theologiam Nazianzeni generaliter secundum criteria, quae, si non sint catholica romana, bis plerumque proxima videntur. Interdum opinionibus theologiae quae « processus » dicitur adhaeret sine offensione. Etiamsi dissertatio propterea placidam lecturam praebeat, aliquos defectus debemus indicare. CI. A. mentionem facit (p. V) operis H. Althaus de soteriologia Nazianzeni anno 1972 pubblici iuris facti, sed nunquam hoc opus serie discutit. Menda typographica non desunt, e.g. machyteros prò pachyteros (p. 68), Dacht prò Bacht (p. 76), effected prò affected (p. 104), faciendi prò facienti (p. 159). Traducens Gregorii ora-tionem XX,12 ci. A. scribit: « Theoria was the basis for praxis », sed J, Mossay traducit: « La pratique sert de marche-pied à la contemplation » (S.C. 270, Parisiis 1980, p. 83), id quod est exacte contrarium et unice verum. Sane ci. A. supponit quod omnes orationes Nazianzeni quae in PL editae sunt, sint authenticae. Sed valde dubium videtur, utrum ora­tiones II, IV, V et complures aliae sint Nazianzeni an potius eius inimici Maximi Cynici. Sic ci. A. continuo periclitatur, ne Nazianzeni theologiam cum aliena confundat. Denique non videtur quod cogitationes trinitariae Nazianzeni in soteriologia sint fundatae, sed potius quod cogitationes soteriologicae eius deriventur ab eius fide in divinitate tam Iesu quam Spiritus Sancti.


 
 
 
 
 
twitter
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Questa pagina è anche attiva qui
Webmaster