Inicio > Publicaciones > Vazquez Janeiro Jueves 21 Noviembre 2024

Datos sobre la publicación:
J. Ioseph Gómez Gonzàles, novus episcopus Ordinis

 
 
 
Foto Vazquez Janeiro Isaac , J. Ioseph Gómez Gonzàles, novus episcopus Ordinis , in Antonianum, 55/3 (1980) p. 536-537 .

Die 25 Aprilis 1980 Summus Pontifex Ioannes Paulus II R.P. Io-sephum Gómez Gonzàlez designavit ad sedem Lucensem (vulgo Lago) in Hispania regendam. Notitia eventus magno cum gaudio suscepta est in tota Hispania praesertim in regione Gallaeciae, ubi Fratres Minores populari guadent aura et ubi novus Episcopus notissimus est ob suam spiritualem actuositatem.

P. Ioseph Gómez Gonzàlez natus est die 3 Aprilis anni 1932 in oppido Lalin, quod ad provinciam civilem Pontis Veteris (Ponteve-dra), ad dioecesim vero Lucensem pertinet.

Studiis primariis in Lalin et in Cea, secundariis vero in Collegio Seraphico apud Herbón (Padrón) et in Puenteareas peractis, annos natus sedecim Ioseph provinciam franciscalem S. Iacobi de Compo-stella ingressus est. Habitum sumpsit Compostellae die 12-8-1948, ibi­dem primam emisit professionem die 13 Augusti anni sequentis, sol-lemnem autem die 18-8-1953. Disciplinis philosophicis ac theologicis respective in conventu apud Puenteareas et in conventu Compostel-lano optime imbutus, sacerdotio insignitus est ab Emmo. D. Card. Ferdinando Quiroga Palacios, archiep. Compostellano, die 24 Iunii 1956.

Mense Octobri eiusdem anni studiis superioribus peragendis in-scribitur in Pontificio Athenaeo Antoniano, ubi anno sequenti Licen-tiam in S. Theologia assequutus est. Dein studio Iuris Canonici ac Romani vacabat in Pontificia Universitate Lateranensi; denique die 24 Iunii anni 1961, Lauream Doctoris « in Utroque Iure » « summa cum laude » adeptus est. Dissertatio autem doctoralis, cui titulus « Los elementos esenciales del matrimonio romano en los periodos clàsico, postclàsico y justinianeo » postea publici iuris facta est in periodico Liceo Franciscano 19 (1966) 73-92; 20 (1967) 1-27, 105-128.

In provinciam reversus, Compostellae iugiter commoratus est, multiplicem aeque ac indefessam exercens inde actuositatem. Ius Ca-nonicum tradidit in Collegio nostro Theologico ac in « Centro de Estu-dios de la Iglesia » apud Seminarium dioecesanum; Moralem vero pro-fessionalem docuit in laicalibus institutionibus vulgo sic dictis: « Escuela de Secretariado », « Escuela de Asistentes Técnicos Sani-tarios » penes Facultatem Medicinae, ac « Escuela de Asistentes So-ciales ». Porro vitam religiosam muneribus scientificis nunquam non praeponens, P. Ioseph in obeundis Fraternitatis oneribus semper promptus erat. Itaque factus est Vicarius Collegii Compostellani per sexennium, Rector eiusdem Collegii per triennium, Vicarius provin-cialis per sexennium ac denique Praefectus provincialis Institutionis. Praeterea ab archiepiscopo Compostellano D. Angelo Suquia institu-tus est Delegatus episcopalis prò Religiosis utriusque sexus.

P. Ioseph Gómez apostolatui populari praeprimis vacavit, sive in Verbo Dei annuntiando, sive in infirmis per nosocomia confortandis, sive denique in confessionibus fidelium quotidie audiendis.

Dum igitur Confratri omnia bona faustaque ominamur, non pos-sumus quin congratulemur provinciae Compostellanae S. Iacobi, quae, praeter P. Iosephum Gómez, alios duos Praesules novissimis quidem temporibus Ecclesiae dedit, Patrem nercipe Franciscum Aldegundé ac Patrem Carolum Amigo, respective archiepiscopum dimissiona-rium et residentialem archidioeceseos Tingitanae.



 
 
 
 
 
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Esta página también está activa aquí
Webmaster